Gefunden 750 Ergebnisse für: Dominum

  • Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate et confitemini ei, quia in saecula misericordia eius”. (Hucusque non habetur in Hebraeo et, quae posuimus, de Theodotionis editione translata sunt). (Prophetia Danielis 3, 90)

  • haec est interpretatio, rex, et sententia Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem: (Prophetia Danielis 4, 21)

  • sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)

  • Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; (Prophetia Danielis 9, 4)

  • et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis et timentem Dominum; (Prophetia Danielis 13, 2)

  • Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)

  • Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. (Prophetia Osee 2, 22)

  • Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. (Prophetia Osee 4, 10)

  • Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis. (Prophetia Osee 5, 6)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina