Gefunden 750 Ergebnisse für: Dominum

  • Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”. (Prophetia Ionae 1, 9)

  • Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti”. (Prophetia Ionae 1, 14)

  • Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)

  • Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis (Prophetia Ionae 2, 2)

  • et dixit: “Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Prophetia Ionae 2, 3)

  • et oravit ad Dominum et dixit: “Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)

  • Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua. (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala”. (Prophetia Michaeae 3, 11)

  • Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. (Prophetia Michaeae 7, 7)

  • lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. (Prophetia Michaeae 7, 17)

  • Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. (Prophetia Nahum 1, 9)

  • Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. (Prophetia Nahum 1, 11)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina