Gefunden 203 Ergebnisse für: Exercitus Israelis tubis

  • Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. (Liber Numeri 10, 8)

  • Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 10, 10)

  • Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10, 36)

  • Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo conventus, (Liber Numeri 18, 21)

  • Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de bello, (Liber Numeri 31, 14)

  • Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)

  • Fuit autem praeda, quae supererat, quam exercitus ceperat, ovium sescenta septuaginta quinque milia, (Liber Numeri 31, 32)

  • Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, tribuni centurionesque, dixerunt: (Liber Numeri 31, 48)

  • Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et currus et maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi. (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • Qui respondit: “Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni”. (Liber Iosue 5, 14)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina