Gefunden 203 Ergebnisse für: Exercitus Israelis tubis

  • Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)

  • omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes clangentes, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant. (Liber Iosue 6, 9)

  • Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem. (Liber Iosue 6, 20)

  • Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta milia virorum fortium misit nocte (Liber Iosue 8, 3)

  • Surgensque diluculo recensuit populum et ascendit cum senioribus in fronte exercitus. (Liber Iosue 8, 10)

  • Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. (Liber Iosue 10, 7)

  • reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)

  • Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: “Accedite et ponite pedes super colla regum istorum”. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent, (Liber Iosue 10, 24)

  • Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos. (Liber Iosue 11, 7)

  • et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)

  • Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua”. (Liber Iudicum 4, 7)

  • Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle. (Liber Iudicum 7, 8)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina