Gefunden 84 Ergebnisse für: Mari

  • Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam, (Liber Sapientiae 14, 3)

  • Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)

  • in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra. (Liber Sapientiae 19, 12)

  • et ut stellas exaltare semen eius et hereditare illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae. (Liber Ecclesiasticus 44, 23)

  • Quae mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas: “Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius flumina scindunt terram”. (Liber Isaiae 18, 2)

  • Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, (Liber Isaiae 19, 5)

  • Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari. (Liber Isaiae 24, 14)

  • In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet draconem, qui in mari est. (Liber Isaiae 27, 1)

  • Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam; (Liber Isaiae 43, 16)

  • Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim”. (Liber Isaiae 49, 12)

  • Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? (Liber Isaiae 63, 11)

  • Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud”. (Liber Ieremiae 5, 22)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina