Gefunden 84 Ergebnisse für: Mari

  • In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. (Prophetia Michaeae 7, 12)

  • Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. (Prophetia Habacuc 3, 15)

  • Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)

  • Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae. (Prophetia Zachariae 9, 10)

  • Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)

  • Et dicit eis: “Quid timidi estis, modicae fidei?”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)

  • Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. (Evangelium secundum Marcum 4, 1)

  • Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “Tace, obmutesce!”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)

  • Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)

  • Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina