Gefunden 171 Ergebnisse für: Quidam

  • Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare. (Liber II Maccabaeorum 6, 18)

  • Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant; (Liber II Maccabaeorum 8, 13)

  • Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, (Liber II Maccabaeorum 10, 18)

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)

  • Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare, (Liber II Maccabaeorum 14, 3)

  • Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 37)

  • Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos; (Liber Sapientiae 19, 15)

  • Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii autem multiplicaverunt peccata. (Liber Ecclesiasticus 48, 18)

  • Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “Hic blasphemat”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 3)

  • Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “Magister, volumus a te signum videre”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)

  • Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina