Gefunden 171 Ergebnisse für: Quidam
Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “Ut quid perditio ista unguenti facta est? (Evangelium secundum Marcum 14, 4)
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam. (Evangelium secundum Marcum 14, 47)
Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum; (Evangelium secundum Marcum 14, 51)
Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes: (Evangelium secundum Marcum 14, 57)
Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “Prophetiza”; et ministri alapis eum caedebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 65)
Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “Ecce, Eliam vocat”. (Evangelium secundum Marcum 15, 35)
Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “Quid facitis, quod non licet in sabbatis?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 2)
Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. (Evangelium secundum Lucam 8, 27)
Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum”. (Evangelium secundum Lucam 8, 49)
Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “Sequar te, quocumque ieris”. (Evangelium secundum Lucam 9, 57)