Gefunden 649 Ergebnisse für: Samuhel regem Beniamin et unctio

  • Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: “Ablata est hodie una tribus de Israel. (Liber Iudicum 21, 6)

  • Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)

  • Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias autem non reppererunt, quas simili modo traderent. (Liber Iudicum 21, 14)

  • Populusque valde doluit de Beniamin, quia fecerat Dominus confractionem in tribubus Israel. (Liber Iudicum 21, 15)

  • Dixeruntque seniores coetus: “Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? Omnes in Beniamin feminae conciderunt”. (Liber Iudicum 21, 16)

  • Et dixerunt: “Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus deleatur ex Israel. (Liber Iudicum 21, 17)

  • Filias autem nostras eis dare non possumus, constricti hoc iuramento: “Maledictus, qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin!””. (Liber Iudicum 21, 18)

  • Praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: “Ite et latitate in vineis; (Liber Iudicum 21, 20)

  • cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin”. (Liber Iudicum 21, 21)

  • Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum, et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quae ducebant choros, uxores singulas; abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis. (Liber Iudicum 21, 23)

  • Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput. (Liber I Samuelis 4, 12)

  • dixeruntque ei: “Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes”. (Liber I Samuelis 8, 5)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina