Gefunden 649 Ergebnisse für: Samuhel regem Beniamin et unctio

  • Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset, (Liber Iudicum 20, 3)

  • respondit: “Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti. (Liber Iudicum 20, 4)

  • decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus, ut comportent exercitui cibaria illis, qui venerunt, ut reddant Gabaa Beniamin pro scelere, quod meretur”. (Liber Iudicum 20, 10)

  • et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: “Quale nefas in vobis repertum est! (Liber Iudicum 20, 12)

  • Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. (Liber Iudicum 20, 15)

  • Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)

  • Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: “Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin?”. Quibus respondit Dominus: “Iuda ascendet primus”. (Liber Iudicum 20, 18)

  • et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. (Liber Iudicum 20, 20)

  • Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. (Liber Iudicum 20, 21)

  • ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: “Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non?”. Quibus ille respondit: “Ascendite ad eos”. (Liber Iudicum 20, 23)

  • Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent, (Liber Iudicum 20, 24)

  • eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. (Liber Iudicum 20, 25)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina