Gefunden 366 Ergebnisse für: bene Bersabee foedus octavum pactum festum

  • Et dixit Deus ad Ionam: “Putasne bene irasceris tu super hedera?”. Et dixit: “Bene irascor ego usque ad mortem”. (Prophetia Ionae 4, 9)

  • Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”. (Prophetia Sophoniae 1, 12)

  • Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis. (Prophetia Zachariae 11, 10)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)

  • Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)

  • “Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)

  • Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 7)

  • Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)

  • Et dicit eis: “Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?”. At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina