Löydetty 366 Tulokset: bene Bersabee foedus octavum pactum festum
Et dixit Deus ad Ionam: “Putasne bene irasceris tu super hedera?”. Et dixit: “Bene irascor ego usque ad mortem”. (Prophetia Ionae 4, 9)
Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: “Non faciet bene Dominus et non faciet male”. (Prophetia Sophoniae 1, 12)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis. (Prophetia Zachariae 11, 10)
et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)
Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)
Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 2, 8)
Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)
Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)
“Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)
Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 7)
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
Et dicit eis: “Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?”. At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)