Gefunden 2979 Ergebnisse für: end

  • qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, (Epistula ad Hebraeos 1, 3)

  • Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. (Epistula ad Hebraeos 2, 16)

  • Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant, (Epistula ad Hebraeos 3, 5)

  • Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, (Epistula ad Hebraeos 3, 12)

  • iterum terminat diem quendam, “Hodie”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra”. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)

  • De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum. (Epistula ad Hebraeos 5, 11)

  • non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)

  • non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina