Gefunden 337 Ergebnisse für: itaque

  • Ingressi itaque in Babylonem, eritis illic annis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autem educam vos inde cum pace. (Liber Baruch 6, 2)

  • Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos. (Liber Baruch 6, 28)

  • Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos. (Liber Baruch 6, 64)

  • Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritis eos. (Liber Baruch 6, 68)

  • Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri; (Prophetia Ezechielis 23, 40)

  • Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit. (Prophetia Ezechielis 33, 12)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi”. (Prophetia Danielis 2, 9)

  • Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos omnesque principes provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 2)

  • itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina