Gefunden 337 Ergebnisse für: itaque
Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur”. (Prophetia Danielis 5, 7)
quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit”. (Prophetia Danielis 5, 12)
Nunc itaque, rex, confirma sententiam et signa decretum, ut non immutetur iuxta legem Medorum et Persarum, quam praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 9)
Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)
Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 12)
Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 31)
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 13)
Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 28)
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati”. (Evangelium secundum Marcum 2, 28)
et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. (Evangelium secundum Marcum 10, 8)
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”. (Evangelium secundum Lucam 16, 5)