Gefunden 10 Ergebnisse für: reddite
“Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis”. (Liber I Samuelis 6, 3)
Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis: “Quare sartatecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam a notis vestris, sed ad instaurationem templi reddite eam”. (Liber II Regum 12, 8)
Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis”. (Liber Nehemiae 5, 11)
Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, (Liber Psalmorum 76, 12)
Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. (Liber Ieremiae 50, 29)
Dicunt ei: “Caesaris”. Tunc ait illis: “Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)
Iesus autem dixit illis: “Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. Et mirabantur super eo. (Evangelium secundum Marcum 12, 17)
At illi dixerunt: “Caesaris”. Et ait illis: “Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo”. (Evangelium secundum Lucam 20, 25)
Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)
Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)