Encontrados 10 resultados para: reddite

  • “Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis”. (Liber I Samuelis 6, 3)

  • Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis: “Quare sartatecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam a notis vestris, sed ad instaurationem templi reddite eam”. (Liber II Regum 12, 8)

  • Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis”. (Liber Nehemiae 5, 11)

  • Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, (Liber Psalmorum 76, 12)

  • Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. (Liber Ieremiae 50, 29)

  • Dicunt ei: “Caesaris”. Tunc ait illis: “Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)

  • Iesus autem dixit illis: “Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. Et mirabantur super eo. (Evangelium secundum Marcum 12, 17)

  • At illi dixerunt: “Caesaris”. Et ait illis: “Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo”. (Evangelium secundum Lucam 20, 25)

  • Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. (Epistula ad Romanos 13, 7)

  • Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina