Gefunden 553 Ergebnisse für: secundum
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 39)
Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim (Evangelium secundum Matthaeum 25, 15)
Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. (Evangelium secundum Marcum 6, 40)
Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”. (Evangelium secundum Marcum 12, 31)
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; (Evangelium secundum Lucam 1, 9)
Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum”. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)