Gefunden 553 Ergebnisse für: secundum
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. (Evangelium secundum Lucam 22, 39)
et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 56)
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. (Evangelium secundum Ioannem 2, 6)
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)
Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam. (Evangelium secundum Ioannem 8, 15)
Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!”. Dixerunt ei Iudaei: “Nobis non licet interficere quemquam”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; (Actus Apostolorum 7, 44)
Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. (Actus Apostolorum 13, 22)
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri”. (Actus Apostolorum 15, 1)