Gefunden 1385 Ergebnisse für: sol

  • Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. (Liber Genesis 2, 18)

  • vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. (Liber Genesis 5, 29)

  • Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)

  • Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)

  • Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. (Liber Genesis 15, 17)

  • Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)

  • Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius. (Liber Genesis 21, 20)

  • Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)

  • qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae. (Liber Genesis 24, 67)

  • De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis”. (Liber Genesis 27, 40)

  • Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)

  • mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. (Liber Genesis 32, 25)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina