Gefunden 528 Ergebnisse für: tres visitatores Sodomam et Gomorrham promissionem fili Sarah risum iustitiae

  • Respondit Isaac: “Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?”. (Liber Genesis 27, 37)

  • Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran; (Liber Genesis 27, 43)

  • Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. (Liber Genesis 29, 2)

  • Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)

  • Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione”. Dixitque Iudas: “Producite eam, ut comburatur”. (Liber Genesis 38, 24)

  • in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas et post flores uvas maturescere; (Liber Genesis 40, 10)

  • Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 12)

  • Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 18)

  • Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: “Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi?”. Et rursum: “Deus, inquit, misereatur tui, fili mi”. (Liber Genesis 43, 29)

  • Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)

  • Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48, 19)

  • Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina