Gefunden 3909 Ergebnisse für: verbum Dei Dominus Moab et Sinai

  • Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. (Epistula ad Philippenses 4, 5)

  • cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; (Epistula ad Colossenses 1, 25)

  • supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; (Epistula ad Colossenses 3, 13)

  • Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)

  • vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 12)

  • ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)

  • quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)

  • ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)

  • Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 8)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina