Gefunden 3909 Ergebnisse für: verbum Dei Dominus Moab et Sinai

  • Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles”. (Apocalypsis Ioannis 17, 14)

  • ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam”. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)

  • Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 19, 6)

  • et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19, 13)

  • Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 16)

  • Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)

  • Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)

  • Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 5)

  • Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina