Gefunden 178 Ergebnisse für: virum
Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum. (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. (Liber Proverbiorum 12, 2)
Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? (Liber Proverbiorum 20, 6)
Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)
Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)
Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo. (Liber Ecclesiasticus 11, 2)
Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 5)
Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. (Liber Ecclesiasticus 23, 32)
Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
mulier, si primatum habeat super virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 30)