Talált 178 Eredmények: virum

  • Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)

  • Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum. (Liber II Maccabaeorum 15, 13)

  • Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. (Liber Proverbiorum 12, 2)

  • Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? (Liber Proverbiorum 20, 6)

  • Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)

  • Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via. (Liber Proverbiorum 29, 27)

  • Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)

  • Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo. (Liber Ecclesiasticus 11, 2)

  • Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 5)

  • Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. (Liber Ecclesiasticus 23, 32)

  • Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo in virum suum deliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)

  • mulier, si primatum habeat super virum suum. (Liber Ecclesiasticus 25, 30)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina