Gefunden 129 Ergebnisse für: Deserto

  • Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)

  • Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)

  • Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. (Actus Apostolorum 7, 36)

  • Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)

  • et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. (Actus Apostolorum 13, 18)

  • sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)

  • nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, (Epistula ad Hebraeos 3, 8)

  • Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? (Epistula ad Hebraeos 3, 17)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina