Gefunden 129 Ergebnisse für: Deserto

  • Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 17)

  • Et exacerbaverunt me filii: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quæ cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 36)

  • Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 42)

  • Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. (Prophetia Ezechielis 34, 25)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)

  • Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. (Prophetia Osee 13, 5)

  • Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. (Prophetia Osee 13, 15)

  • Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi. (Prophetia Amos 2, 10)

  • Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël? (Prophetia Amos 5, 25)

  • In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 1)

  • Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 3)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina