Gefunden 16539 Ergebnisse für: Eli
Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, (Liber Genesis 7, 21)
et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. (Liber Genesis 7, 22)
Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)
Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. (Liber Genesis 7, 24)
Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. (Liber Genesis 8, 1)
Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. (Liber Genesis 8, 2)
Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. (Liber Genesis 8, 4)
At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, (Liber Genesis 8, 6)
qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. (Liber Genesis 8, 7)
Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. (Liber Genesis 8, 8)