Fondare 16539 Risultati per: Eli

  • Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, (Liber Genesis 7, 21)

  • et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. (Liber Genesis 7, 22)

  • Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)

  • Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus. (Liber Genesis 7, 24)

  • Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. (Liber Genesis 8, 1)

  • Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. (Liber Genesis 8, 2)

  • Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)

  • Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. (Liber Genesis 8, 4)

  • At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)

  • Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, (Liber Genesis 8, 6)

  • qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. (Liber Genesis 8, 7)

  • Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. (Liber Genesis 8, 8)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina