Gefunden 201 Ergebnisse für: Facere
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)
Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ? (Liber Exodus 14, 5)
et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ? (Liber Exodus 14, 11)
ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. (Liber Exodus 18, 20)
Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 30)
Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. (Liber Leviticus 19, 35)
Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, (Liber Numeri 9, 6)
oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: (Liber Numeri 15, 24)
Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. (Liber Numeri 15, 34)
et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. (Liber Numeri 33, 56)
Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. (Liber Deuteronomii 1, 14)
Præcepique omnia quæ facere deberetis. (Liber Deuteronomii 1, 18)