Fundar 201 Resultados para: Facere

  • Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)

  • Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ? (Liber Exodus 14, 5)

  • et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ? (Liber Exodus 14, 11)

  • ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. (Liber Exodus 18, 20)

  • Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 30)

  • Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. (Liber Leviticus 19, 35)

  • Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, (Liber Numeri 9, 6)

  • oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: (Liber Numeri 15, 24)

  • Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. (Liber Numeri 15, 34)

  • et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. (Liber Numeri 33, 56)

  • Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. (Liber Deuteronomii 1, 14)

  • Præcepique omnia quæ facere deberetis. (Liber Deuteronomii 1, 18)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina