Gefunden 119 Ergebnisse für: Jonathas
Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)
Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. (Liber I Samuelis 20, 35)
Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. (Liber I Samuelis 20, 37)
Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum: (Liber I Samuelis 20, 38)
et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. (Liber I Samuelis 20, 39)
Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. (Liber I Samuelis 20, 40)
Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 42)
Et surrexit David, et abiit: sed et Jonathas ingressus est civitatem. (Liber I Samuelis 20, 43)
Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)
Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)
Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)
Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? (Liber II Samuelis 1, 5)