Gefunden 119 Ergebnisse für: Jonathas
et habitavit Jonathas in Jerusalem, et cœpit ædificare et innovare civitatem. (Liber I Maccabaeorum 10, 10)
Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et lætitia. (Liber I Maccabaeorum 10, 66)
Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen. (Liber I Maccabaeorum 10, 76)
Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt prælium. (Liber I Maccabaeorum 10, 78)
Et cognovit Jonathas quoniam insidiæ sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)
Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)
Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 86)
Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 10, 87)