Gefunden 151 Ergebnisse für: Justitiam

  • tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam. (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 8)

  • Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. (Liber Iob 33, 26)

  • Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. (Liber Psalmorum 7, 9)

  • Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 7, 18)

  • Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. (Liber Psalmorum 9, 5)

  • Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ; (Liber Psalmorum 14, 2)

  • Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. (Liber Psalmorum 16, 1)

  • et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: (Liber Psalmorum 17, 21)

  • Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. (Liber Psalmorum 17, 25)

  • Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. (Liber Psalmorum 21, 32)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina