Gefunden 151 Ergebnisse für: Justitiam

  • Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)

  • Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)

  • Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)

  • Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: (Liber Sapientiae 1, 1)

  • Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ; (Liber Sapientiae 5, 19)

  • Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. (Liber Sapientiae 14, 30)

  • Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)

  • Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)

  • Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)

  • Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 10)

  • Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. (Liber Ecclesiasticus 18, 19)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina