Gefunden 116 Ergebnisse für: Justus
Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. (Liber Proverbiorum 20, 7)
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. (Liber Proverbiorum 21, 12)
Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. (Liber Proverbiorum 21, 26)
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. (Liber Proverbiorum 24, 24)
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. (Liber Proverbiorum 25, 26)
Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. (Liber Proverbiorum 28, 1)
Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. (Liber Proverbiorum 29, 6)
Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)
Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)