Gefunden 116 Ergebnisse für: Justus
Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? (Liber Ieremiae 12, 1)
In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. (Liber Ieremiae 23, 6)
in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. (Liber Ieremiae 33, 16)
Sade. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)
Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)
Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis. (Liber Baruch 6, 72)
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)
Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. (Prophetia Ezechielis 3, 21)
Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, (Prophetia Ezechielis 18, 5)
in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 18, 9)
Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)
Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 26)