Gefunden 624 Ergebnisse für: Levi de filiis

  • Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis: (Prophetia Ezechielis 25, 12)

  • Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. (Prophetia Ezechielis 40, 46)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)

  • Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit. (Prophetia Ezechielis 46, 17)

  • Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. (Prophetia Ezechielis 46, 18)

  • Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt cæremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitæ. (Prophetia Ezechielis 48, 11)

  • Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israël: portæ tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. (Prophetia Ezechielis 48, 31)

  • Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum, (Prophetia Danielis 1, 3)

  • Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias. (Prophetia Danielis 1, 6)

  • Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet. (Prophetia Danielis 2, 25)

  • Igitur introductus est Daniel coram rege: ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa? (Prophetia Danielis 5, 13)

  • et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina