Gefunden 624 Ergebnisse für: Levi de filiis

  • Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. (Prophetia Danielis 6, 13)

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. (Prophetia Danielis 13, 30)

  • Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. (Prophetia Ioel 1, 3)

  • Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)

  • Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. (Prophetia Ioel 3, 6)

  • Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël? dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 11)

  • Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur. (Prophetia Zachariae 10, 9)

  • familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 8)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina