Gefunden 557 Ergebnisse für: Manus

  • Nonne manus mea fecit hæc omnia? (Actus Apostolorum 7, 50)

  • Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. (Actus Apostolorum 8, 17)

  • Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, (Actus Apostolorum 8, 18)

  • dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: (Actus Apostolorum 8, 19)

  • Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)

  • (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) (Actus Apostolorum 9, 12)

  • Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. (Actus Apostolorum 9, 17)

  • Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)

  • quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli. (Actus Apostolorum 11, 30)

  • Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. (Actus Apostolorum 12, 1)

  • Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. (Actus Apostolorum 13, 3)

  • Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. (Actus Apostolorum 13, 11)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina