Gefunden 224 Ergebnisse für: Mare

  • Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. (Evangelium secundum Marcum 2, 13)

  • Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, (Evangelium secundum Marcum 3, 7)

  • Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: (Evangelium secundum Marcum 4, 1)

  • Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? (Evangelium secundum Marcum 4, 40)

  • Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)

  • Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. (Evangelium secundum Marcum 5, 21)

  • Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)

  • At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. (Evangelium secundum Marcum 6, 49)

  • Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)

  • Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. (Evangelium secundum Marcum 9, 41)

  • Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)

  • Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. (Evangelium secundum Lucam 17, 2)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina