Gefunden 158 Ergebnisse für: Nostrum

  • Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. (Liber Psalmorum 125, 2)

  • Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)

  • Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. (Liber I Maccabaeorum 9, 30)

  • et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. (Liber I Maccabaeorum 10, 16)

  • pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus. (Liber I Maccabaeorum 13, 9)

  • Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 21)

  • Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)

  • dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum: (Liber II Maccabaeorum 7, 16)

  • Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)

  • In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est. (Liber II Maccabaeorum 7, 38)

  • primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)

  • sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: (Liber Proverbiorum 1, 14)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina