Löydetty 158 Tulokset: Nostrum
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. (Liber Psalmorum 125, 2)
Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)
Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. (Liber I Maccabaeorum 9, 30)
et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum. (Liber I Maccabaeorum 10, 16)
pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus. (Liber I Maccabaeorum 13, 9)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 21)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum: (Liber II Maccabaeorum 7, 16)
Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est. (Liber II Maccabaeorum 7, 38)
primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)
sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum: (Liber Proverbiorum 1, 14)