Gefunden 97 Ergebnisse für: Opere
Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos : (Liber Exodus 28, 11)
Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. (Liber Exodus 28, 36)
Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. (Liber Exodus 28, 39)
faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, (Liber Exodus 30, 25)
faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. (Liber Exodus 30, 35)
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, (Liber Exodus 31, 3)
inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit. (Liber Exodus 31, 17)
Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 32, 4)
et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. (Liber Exodus 32, 16)
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, (Liber Exodus 35, 33)
Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)