Gefunden 97 Ergebnisse für: Opere
Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. (Liber Proverbiorum 18, 9)
Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)
Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)
In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, (Liber Ecclesiasticus 3, 9)
In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 20)
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 29)
Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. (Liber Ecclesiasticus 11, 21)
In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere, (Liber Ecclesiasticus 37, 13)
torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël. (Liber Ecclesiasticus 45, 13)