Gefunden 81 Ergebnisse für: Oportet
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 7)
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
Illum oportet crescere, me autem minui. (Evangelium secundum Ioannem 3, 30)
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, (Actus Apostolorum 1, 21)
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)