Gefunden 81 Ergebnisse für: Oportet
Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. (Epistula ad Romanos 8, 26)
Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. (Epistula I ad Corinthios 7, 36)
Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. (Epistula I ad Corinthios 15, 25)
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. (Epistula I ad Corinthios 15, 53)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 30)
Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. (Epistula ad Ephesios 6, 20)
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. (Epistula ad Colossenses 4, 4)