Gefunden 108 Ergebnisse für: Plaga

  • Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. (Liber Isaiae 19, 22)

  • Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. (Liber Ieremiae 6, 7)

  • Væ mihi super contritione mea: pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. (Liber Ieremiae 10, 19)

  • Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)

  • Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. (Liber Ieremiae 15, 18)

  • Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. (Liber Ieremiae 19, 8)

  • Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua: (Liber Ieremiae 30, 12)

  • Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. (Liber Ieremiae 30, 14)

  • Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 24, 16)

  • Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)

  • Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem. (Prophetia Ezechielis 47, 18)

  • Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad meridiem australis. (Prophetia Ezechielis 47, 19)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina