Gefunden 67 Ergebnisse für: Principe pacis

  • Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Jericho, irruit ferociter muris: (Liber II Maccabaeorum 12, 15)

  • Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)

  • Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. (Liber Proverbiorum 23, 1)

  • Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. (Liber Proverbiorum 25, 7)

  • Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis. (Liber Ecclesiastes 3, 8)

  • Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: (Liber Ecclesiasticus 41, 22)

  • Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. (Liber Ecclesiasticus 45, 30)

  • Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua, (Liber Ecclesiasticus 47, 15)

  • Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 6)

  • Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)

  • Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. (Liber Isaiae 32, 8)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina