Gefunden 67 Ergebnisse für: Principe pacis
quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 26)
Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. (Evangelium secundum Marcum 3, 22)
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Evangelium secundum Lucam 1, 79)
et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 15)
Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt. (Evangelium secundum Lucam 14, 32)
et viam pacis non cognoverunt: (Epistula ad Romanos 3, 17)
Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. (Epistula ad Romanos 14, 19)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 15, 33)
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. (Epistula I ad Corinthios 14, 33)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)